- EPIBATERION
- EPIBATERIONcarminis genus, Apobaterio oppositum. Cum enim quis (de illustribus Viris dico) longam post peregrinationem, aut diuturno postliminio in patriam reversus esset, certâ die civibus eonvocatis aut habebat orationem, aut canebat carmen, quo, post laudatum in prooemio Principem, aut Praefectum civitatis, Diis agebat gratias, pro felici teditu et cives benigne appelabat. Atque id Poematis genus ἐπιβατήριον Graece dicebantur ὅτι ἐπιβεβήκει ἐις την` πατρίδα quod rediiset in patriam, unde Latina vox facta: quod quo pacto secundum artem institui possit, accurate docet Scalig. Poêt l. 3. c. 106. contra, quod discedentes, aut a patria, aut ab aliena regione, adhibebant, Α᾿ποβατήριον dicebatut, de qua idem agit c. seq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.